10.24.15et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud
certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius
quam patres gratificentur.
10.24.16Iouem optimum maximum
deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi
cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in
bello administrando daturi sint.
10.24.17certe et id natura aequum
et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere,
eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum
geri recte possit.
10.24.18Fabius nihil aliud precatus populum
Romanum quam ut, priusquam intro uocarentur ad suffragium
tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras
audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam
senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
ch. 25
10.25.1
concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum
et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat
sub eo duce stipendia faciendi.
10.25.2qua circumfusus turba
'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dumtaxat
scribere in animo est; hodierno et crastino die qui
nomina dederitis mecum ducam.
10.25.3maiori mihi curae est ut
omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi
10.25.4bus.' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei
gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum
Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi
praetoris pergit.
10.25.5paucis citra milibus lignatores ei cum
praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt
Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis
populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem
misissent.