10.23.13et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fuluio
Curuo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis
damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
ch. 24
10.24.1
Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum
ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae, nec
gloria magis rerum,
10.24.2quae ingens erat, quam concordia inter
se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam
ipsorum inter se certamen interuenisse reor,
10.24.3patriciis tendentibus
ut Fabius †in† Etruriam extra ordinem prouinciam
haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad sortem rem uocaret.
10.24.4fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus
poterat, reuocata res ad populum est.
in contione, ut inter militares uiros et factis potius quam
dictis fretos, pauca uerba habita.
10.24.5Fabius, quam arborem
conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse
dicere; se aperuisse Ciminiam siluam uiamque per deuios
saltus Romano bello fecisse.
10.24.6quid se id aetatis sollicitassent,
si alio duce gesturi bellum essent? nimirum aduersarium
se, non socium imperii legisse—sensim exprobrat—et
inuidisse Decium concordibus collegis tribus.
10.24.7postremo se
tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent,
in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate
populi futurum.
10.24.8P. Decius senatus iniuriam querebatur:
quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad
magnos honores esset;
10.24.9postquam ipsa uirtus peruicerit ne
in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum
inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria
etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur.