Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.25.5 Liv. 10.25.13 (English) >>Liv. 10.26.3

10.25.10inde nusquam statiua Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta.

10.25.11uere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit,

10.25.12siue ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat siue senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt.

10.25.13ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri uolunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum aduersus quattuor populos;

10.25.14periculum esse, siue iuncti unum premant siue diuersi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.

10.25.15duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio uenisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium prouinciam dari;

10.25.16si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.

10.25.17cum magnam partem moueret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis misisset,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.25.5 Liv. 10.25.13 (English) >>Liv. 10.26.3

Powered by PhiloLogic