Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.25.7 Liv. 10.25.16 (English) >>Liv. 10.26.5

10.25.13ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri uolunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum aduersus quattuor populos;

10.25.14periculum esse, siue iuncti unum premant siue diuersi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.

10.25.15duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio uenisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium prouinciam dari;

10.25.16si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.

10.25.17cum magnam partem moueret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis misisset,

10.25.18a quo disceret senatus quantum in Etruria belli esset quantisque administrandum copiis et quot per duces esset.

ch. 26 10.26.1 Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere uideretur belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei publicae periculo consulere:

10.26.2ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se obliuisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.25.7 Liv. 10.25.16 (English) >>Liv. 10.26.5

Powered by PhiloLogic