10.24.18Fabius nihil aliud precatus populum
Romanum quam ut, priusquam intro uocarentur ad suffragium
tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras
audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam
senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.
ch. 25
10.25.1
concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum
et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat
sub eo duce stipendia faciendi.
10.25.2qua circumfusus turba
'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dumtaxat
scribere in animo est; hodierno et crastino die qui
nomina dederitis mecum ducam.
10.25.3maiori mihi curae est ut
omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi
10.25.4bus.' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei
gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum
Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi
praetoris pergit.
10.25.5paucis citra milibus lignatores ei cum
praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt
Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis
populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem
misissent.
10.25.6circumfusi deinde cum consulem salutarent,
quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum
se ire, 'ain tandem?' inquit, 'num castra uallata non
10.25.7habetis?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem
uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, 'habetis igitur'
inquit, 'adfatim lignorum; redite et uellite uallum'.
10.25.8redeunt
in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in
castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt;