Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.24.14 Liv. 10.25.5 (English) >>Liv. 10.25.14

10.25.1 concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.

10.25.2qua circumfusus turba 'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis mecum ducam.

10.25.3maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi

10.25.4bus.' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.

10.25.5paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.

10.25.6circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, 'ain tandem?' inquit, 'num castra uallata non

10.25.7habetis?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, 'habetis igitur' inquit, 'adfatim lignorum; redite et uellite uallum'.

10.25.8redeunt in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt;

10.25.9tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus.

10.25.10inde nusquam statiua Romanis fuere. negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum exacta.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.24.14 Liv. 10.25.5 (English) >>Liv. 10.25.14

Powered by PhiloLogic