Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.15 | Liv. 10.25.6 (English) | >>Liv. 10.25.15 |
10.25.3maiori mihi curae est ut
omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi
10.25.4bus .' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei
gerente quod non desiderata multitudo erat , ad oppidum
Aharnam , unde haud procul hostes erant , ad castra Appi
praetoris pergit .
paucis citra milibus lignatores ei cum
praesidio occurrunt ; qui ut lictores praegredi uiderunt
Fabiumque esse consulem accepere , laeti atque alacres dis
populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem
misissent .
circumfusi deinde cum consulem salutarent ,
quaerit Fabius quo pergerent , respondentibusque lignatum
se ire , 'ain tandem ?' inquit , 'num castra uallata non
10.25.7habetis ?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem
uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse , 'habetis igitur '
inquit , 'adfatim lignorum ; redite et uellite uallum '.
10.25.8redeunt
in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in
castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt ;
10.25.9tum
pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q . Fabi facere
iussu . postero inde die castra mota et Appius praetor
Romam dimissus .
inde nusquam statiua Romanis fuere .
negabat utile esse uno loco sedere exercitum ; itineribus
ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse ;
fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum
exacta .
uere inde primo relicta secunda legione ad Clusium ,
quod Camars olim appellabant , praepositoque castris L .
Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de
bello rediit ,
10.25.5
10.25.6
10.25.10
10.25.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.15 | Liv. 10.25.6 (English) | >>Liv. 10.25.15 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)