ch. 26
10.26.1
Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad
populum mediam orationem habuit, ut nec augere nec
minuere uideretur belli famam magisque in altero adsumendo
duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei
publicae periculo consulere:
10.26.2ceterum si sibi adiutorem belli
sociumque imperii darent, quonam modo se obliuisci
P. Deci consulis per tot collegia experti posse?
10.26.3neminem
omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum
P. Decio et nunquam nimium hostium fore. sin collega
quid aliud malit, at sibi L. Uolumnium darent adiutorem.
10.26.4omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso
collega Fabio permissum est; et cum P. Decius se in Samnium
uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset,
tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria
animis triumphusque non bellum decretum consulibus
uideretur.
10.26.5inuenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos
in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis
prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui.
10.26.6sunt <qui>, quibus ne haec quidem <certamina> exponere satis
fuerit, adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad
populum et pertinaciam aduersus praesentem consulem
praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente
Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur.
10.26.7constare
res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad
bellum sunt.
ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent,
Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt
legionem Romanam castraque oppugnaturi.
10.26.8Scipio, qui
castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum militum
ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem
erexit;
10.26.9sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad
iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi.
ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique
urgeret, circumuenta.
10.26.10deletam quoque ibi legionem,
ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt,
nec ante ad consules,
10.26.11qui iam haud procul a Clusio
aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu
fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes
capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine.—sunt
qui Umbros fuisse non Gallos tradant,
10.26.12nec
tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus
cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem
subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato
proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam
ademptam.
10.26.13similius uero est a Gallo hoste quam Umbro
eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno
10.26.14Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit.—itaque
praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant
cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et
sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano,
alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi,
10.26.15unus
in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et L. Postumius
Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis
habere iussi.