Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.26.2 | Liv. 10.26.10 (English) | >>Liv. 10.27.4 |
10.26.7constare
res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad
bellum sunt .
ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent ,
Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt
legionem Romanam castraque oppugnaturi .
Scipio , qui
castris praeerat , loco adiuuandam paucitatem suorum militum
ratus , in collem , qui inter urbem et castra erat , aciem
erexit ;
10.26.9sed , ut in re subita , parum explorato itinere ad
iugum perrexit , quod hostes ceperant parte alia adgressi .
ita caesa ab tergo legio atque in medio , cum hostis undique
urgeret , circumuenta .
deletam quoque ibi legionem ,
ita ut nuntius non superesset , quidam auctores sunt ,
nec ante ad consules ,
10.26.11qui iam haud procul a Clusio
aberant , famam eius cladis perlatam quam in conspectu
fuere Gallorum equites , pectoribus equorum suspensa gestantes
capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine .—sunt
qui Umbros fuisse non Gallos tradant ,
10.26.12nec
tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus
cum L . Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem
subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato
proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam
ademptam .
similius uero est a Gallo hoste quam Umbro
eam cladem acceptam , quod cum saepe alias tum eo anno
10.26.14Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit .—itaque
praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant
cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
mille equitibus delectis , ad id bellum missis , et
sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano ,
alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi ,
10.26.8
10.26.10
10.26.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.26.2 | Liv. 10.26.10 (English) | >>Liv. 10.27.4 |