Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.26.2 Liv. 10.26.11 (English) >>Liv. 10.27.4

10.26.7constare res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad bellum sunt. ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent, Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt legionem Romanam castraque oppugnaturi.

10.26.8Scipio, qui castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem erexit;

10.26.9sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant parte alia adgressi. ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumuenta.

10.26.10deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset, quidam auctores sunt, nec ante ad consules,

10.26.11qui iam haud procul a Clusio aberant, famam eius cladis perlatam quam in conspectu fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine.—sunt qui Umbros fuisse non Gallos tradant,

10.26.12nec tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam ademptam.

10.26.13similius uero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno

10.26.14Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit.—itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.26.2 Liv. 10.26.11 (English) >>Liv. 10.27.4

Powered by PhiloLogic