Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.26.5 | Liv. 10.26.13 (English) | >>Liv. 10.27.7 |
10.26.10deletam quoque ibi legionem ,
ita ut nuntius non superesset , quidam auctores sunt ,
nec ante ad consules ,
10.26.11qui iam haud procul a Clusio
aberant , famam eius cladis perlatam quam in conspectu
fuere Gallorum equites , pectoribus equorum suspensa gestantes
capita et lanceis infixa ouantesque moris sui carmine .—sunt
qui Umbros fuisse non Gallos tradant ,
10.26.12nec
tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus
cum L . Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem
subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato
proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam
ademptam .
similius uero est a Gallo hoste quam Umbro
eam cladem acceptam , quod cum saepe alias tum eo anno
10.26.14Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit .—itaque
praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant
cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
mille equitibus delectis , ad id bellum missis , et
sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano ,
alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi ,
10.26.15unus
in Falisco , alter in Uaticano agro . Cn . Fuluius et L . Postumius
Megellus , propraetores ambo , statiua in eis locis
habere iussi .
10.26.13
ch. 27
10.27.1
10.27.2
10.27.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.26.5 | Liv. 10.26.13 (English) | >>Liv. 10.27.7 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)