Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.25.14 | Liv. 10.26.4 (English) | >>Liv. 10.26.11 |
10.26.1
Fabius , ut Romam rediit , et in senatu et productus ad
populum mediam orationem habuit , ut nec augere nec
minuere uideretur belli famam magisque in altero adsumendo
duce aliorum indulgere timori quam suo aut rei
publicae periculo consulere :
10.26.2ceterum si sibi adiutorem belli
sociumque imperii darent , quonam modo se obliuisci
P . Deci consulis per tot collegia experti posse ?
10.26.3neminem
omnium secum coniungi malle ; et copiarum satis sibi cum
P . Decio et nunquam nimium hostium fore . sin collega
quid aliud malit , at sibi L . Uolumnium darent adiutorem .
omnium rerum arbitrium et a populo et a senatu et ab ipso
collega Fabio permissum est ; et cum P . Decius se in Samnium
uel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset ,
tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur uictoria
animis triumphusque non bellum decretum consulibus
uideretur .
inuenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos
in Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis
prouinciarum certaminumque inter collegas quae exposui .
sunt <qui >, quibus ne haec quidem <certamina > exponere satis
fuerit , adiecerint et Appi criminationes de Fabio absente ad
populum et pertinaciam aduersus praesentem consulem
praetoris contentionemque aliam inter collegas tendente
Decio ut suae quisque prouinciae sortem tueretur .
constare
res incipit ex eo tempore quo profecti ambo consules ad
bellum sunt .
ceterum antequam consules in Etruriam peruenirent ,
Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium uenerunt
legionem Romanam castraque oppugnaturi .
10.26.4
10.26.5
10.26.6
10.26.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.25.14 | Liv. 10.26.4 (English) | >>Liv. 10.26.11 |