ch. 27
10.27.1
consules ad hostes †transgresso Appennino† in agrum
Sentinatem peruenerunt; ibi quattuor milium ferme interuallo
castra posita.
10.27.2inter hostes deinde consultationes
habitae atque ita conuenit ne unis castris miscerentur
omnes neue in aciem descenderet simul;
10.27.3Samnitibus Galli,
Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti
Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci
Umbrique iussi castra Romana oppugnare.
10.27.4haec consilia
turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium
consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi
cum donis, ut subinde ut quaeque res noua decreta esset
exploratum perferrent.
10.27.5consules Fuluio ut ex Falisco,
Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium admoueant
summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt.
10.27.6huius
populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines
tuendos mouit. instare inde consules, ut absentibus iis
pugnaretur.
10.27.7per biduum lacessiere proelio hostem; biduo
nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere, magisque
inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen
summa rerum adducta. tertio die descensum in campum
omnibus copiis est.
10.27.8cum instructae acies starent, cerua fugiens lupum e
montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde
diuersae ferae, cerua ad Gallos, lupus ad Romanos cursum
deflexit. lupo data inter ordines uia; ceruam Galli confixere.
10.27.9tum ex antesignanis Romanus miles 'illac fuga'
inquit 'et caedes uertit, ubi sacram Dianae feram iacentem
uidetis; hinc uictor Martius lupus, integer et intactus, gentis
nos Martiae et conditoris nostri admonuit.'
dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt.
10.27.10aduersus
Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro
dextro cornu, aduersus Gallos pro sinistro Decius quintam
et sextam instruxit;
10.27.11secunda et quarta cum L. Uolumnio
proconsule in Samnio gerebant bellum.
primo concursu adeo aequis uiribus gesta res est ut, si
adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie aut in castris, quocumque
se inclinassent, accipienda clades fuerit.