10.28.14haec locutus M. Liuium pontificem, quem descendens
in aciem digredi uetuerat ab se, praeire iussit uerba quibus
se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium
deuoueret.
10.28.15deuotus inde eadem precatione eodemque
habitu quo pater P. Decius ad Ueserim bello Latino se
iusserat deuoueri,
10.28.16cum secundum sollemnes precationes
adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque
ac cruorem,
10.28.17caelestium inferorum iras, contacturum
funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem
10.28.18suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—haec exsecratus
in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem,
concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
ch. 29
10.29.1
uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce
amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac
nouam de integro uelle instaurare pugnam;
10.29.2Galli et maxime
globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente
uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae
meminisse nec fugae.
10.29.3at ex parte altera pontifex Liuius,
cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse,
uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato;
10.29.4Gallos
Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere
ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque
ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
10.29.5superueniunt
deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et
C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi
consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci
euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.