Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.27.8 Liv. 10.28.5 (English) >>Liv. 10.28.15

10.28.1 ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen fortuna fecerat qua datura uires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laeuoque cornu erat.

10.28.2Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen,

10.28.3quia ita persuasum erat duci et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit;

10.28.4longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum esse.

10.28.5in id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam integerrimas uires militi seruabat.

10.28.6ferocior Decius et aetate et uigore animi, quantumcumque uirium habuit certamine primo effudit. et quia lentior uidebatur pedestris pugna,

10.28.7equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laeuo cornu et ab equite uictoria incipiat.

10.28.8bis auertere Gallicum equitatum; iterum longius euectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae conterruit genus;

10.28.9essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.

10.28.10ita uictorem equitatum uelut lymphaticus pauor dissipat; sternit inde ruentes equos uirosque improuida fuga.

10.28.11turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac uehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes uidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.27.8 Liv. 10.28.5 (English) >>Liv. 10.28.15

Powered by PhiloLogic