Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.27.10 Liv. 10.28.8 (English) >>Liv. 10.28.18

10.28.4longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere, primaque eorum proelia plus quam uirorum, postrema minus quam feminarum esse.

10.28.5in id tempus igitur, quo uinci solebat hostis, quam integerrimas uires militi seruabat.

10.28.6ferocior Decius et aetate et uigore animi, quantumcumque uirium habuit certamine primo effudit. et quia lentior uidebatur pedestris pugna,

10.28.7equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuuenum turmae immixtus orat proceres iuuentutis, in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laeuo cornu et ab equite uictoria incipiat.

10.28.8bis auertere Gallicum equitatum; iterum longius euectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes nouum pugnae conterruit genus;

10.28.9essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque aduenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.

10.28.10ita uictorem equitatum uelut lymphaticus pauor dissipat; sternit inde ruentes equos uirosque improuida fuga.

10.28.11turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac uehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes uidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.

10.28.12uociferari Decius quo fugerent quamue in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac reuocare fusos; deinde, ut nulla ui perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine compellans, 'quid ultra moror' inquit 'familiare fatum?

10.28.13datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac Dis Manibus dabo.'



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.27.10 Liv. 10.28.8 (English) >>Liv. 10.28.18

Powered by PhiloLogic