Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.29.6 Liv. 10.29.13 (English) >>Liv. 10.30.4

10.29.10postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reseruauerat, et legiones concitauit et signum ad inuadendos hostes equitibus dedit.

10.29.11nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:

10.29.12Galli testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere aciem;

10.29.13tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum, instare ac territos caedere.

10.29.14ipse aedem Ioui Uictori spoliaque hostium cum uouisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata agebatur.

10.29.15sub ipso uallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est;

10.29.16ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumuenti.

10.29.17caesa eo die hostium uiginti quinque milia, octo capta; nec incruenta uictoria fuit;

10.29.18nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit.

10.29.19consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum relatumque est cum multis militum lacrimis.

10.29.20intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.29.6 Liv. 10.29.13 (English) >>Liv. 10.30.4

Powered by PhiloLogic