Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.29.6 | Liv. 10.29.14 (English) | >>Liv. 10.30.4 |
10.29.10postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem
esse , tum collectis omnibus subsidiis , quae ad id
tempus reseruauerat , et legiones concitauit et signum ad
inuadendos hostes equitibus dedit .
nec sustinuerunt Samnites
impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in
dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur :
10.29.12Galli
testudine facta conferti stabant . tum Fabius audita morte
collegae Campanorum alam , quingentos fere equites , excedere
acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere
aciem ;
10.29.13tertiae deinde legionis subsequi principes et , qua
turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum , instare
ac territos caedere .
ipse aedem Ioui Uictori spoliaque
hostium cum uouisset , ad castra Samnitium perrexit , quo
multitudo omnis consternata agebatur .
sub ipso uallo , quia
tantam multitudinem portae non recepere , temptata ab exclusis
turba suorum pugna est ;
10.29.16ibi Gellius Egnatius , imperator
Samnitium , cecidit ; compulsi deinde intra uallum
Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo
circumuenti .
caesa eo die hostium uiginti quinque milia ,
octo capta ; nec incruenta uictoria fuit ;
10.29.18nam ex P . Deci
exercitu caesa septem milia , ex Fabi mille septingenti .
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia
hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit .
consulis
corpus eo die , quia obrutum superstratis Gallorum
cumulis erat , inueniri non potuit ; postero die inuentum
relatumque est cum multis militum lacrimis .
intermissa
inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus
omni honore laudibusque meritis celebrat .
10.29.11
10.29.14
10.29.15
10.29.17
10.29.19
10.29.20
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.29.6 | Liv. 10.29.14 (English) | >>Liv. 10.30.4 |