10.29.16ibi Gellius Egnatius, imperator
Samnitium, cecidit; compulsi deinde intra uallum
Samnites paruoque certamine capta castra et Galli ab tergo
circumuenti.
10.29.17caesa eo die hostium uiginti quinque milia,
octo capta; nec incruenta uictoria fuit;
10.29.18nam ex P. Deci
exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia
hostium coniecta in aceruum Ioui Uictori cremauit.
10.29.19consulis
corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum
cumulis erat, inueniri non potuit; postero die inuentum
relatumque est cum multis militum lacrimis.
10.29.20intermissa
inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus
omni honore laudibusque meritis celebrat.
ch. 30
10.30.1
et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fuluio propraetore
res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus
agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est
10.30.2Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et
signa militaria ad uiginti capta.
10.30.3Samnitium agmen cum per
Paelignum agrum fugeret, circumuentum a Paelignis est; ex
milibus quinque ad mille caesi.
10.30.4magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est
etiam uero stanti;
10.30.5sed superiecere quidam augendo fidem,
qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum
sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere
fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae
adfuisse;
10.30.6et ut Romanorum quoque augerent copias, L.
Uolumnium pro consule ducem consulibus exercitumque
eius legionibus consulum adiciunt.