Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.28.12 Liv. 10.29.3 (English) >>Liv. 10.29.11

10.28.18suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

ch. 29 10.29.1 uix humanae inde opis uideri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac nouam de integro uelle instaurare pugnam;

10.29.2Galli et maxime globus circumstans consulis corpus uelut alienata mente uana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.

10.29.3at ex parte altera pontifex Liuius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato;

10.29.4Gallos Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse; rapere ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.

10.29.5superueniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius, cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci euentus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.

10.29.6itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato uideretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque in testudinem hostium coniecta;

10.29.7quibus plerisque in scuta uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.28.12 Liv. 10.29.3 (English) >>Liv. 10.29.11

Powered by PhiloLogic