Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.28.14 | Liv. 10.29.6 (English) | >>Liv. 10.29.15 |
10.29.3at ex parte altera pontifex Liuius ,
cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse ,
uociferari uicisse Romanos defunctos consulis fato ;
10.29.4Gallos
Samnitesque Telluris Matris ac Deorum Manium esse ; rapere
ad se ac uocare Decium deuotam secum aciem furiarumque
ac formidinis plena omnia ad hostes esse .
superueniunt
deinde his restituentibus pugnam L . Cornelius Scipio et
C . Marcius , cum subsidiis ex nouissima acie iussu Q . Fabi
consulis ad praesidium collegae missi . ibi auditur P . Deci
euentus , ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda .
itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec
facilis pede conlato uideretur pugna , iussu legatorum collecta
humi pila , quae strata inter duas acies iacebant , atque
in testudinem hostium coniecta ;
10.29.7quibus plerisque in scuta
uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut
magna pars integris corporibus attoniti conciderent . haec
in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat .
Fabius in dextro primo , ut ante dictum est , cunctando
extraxerat diem ; dein , postquam nec clamor hostium nec
impetus nec tela missa eandem uim habere uisa ,
10.29.9praefectis
equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas , ut
signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu
incurrerent , sensim suos signa inferre iussit et commouere
hostem .
postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem
esse , tum collectis omnibus subsidiis , quae ad id
tempus reseruauerat , et legiones concitauit et signum ad
inuadendos hostes equitibus dedit .
10.29.5
10.29.6
10.29.8
10.29.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.28.14 | Liv. 10.29.6 (English) | >>Liv. 10.29.15 |