Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.28.18 | Liv. 10.29.9 (English) | >>Liv. 10.29.19 |
10.29.6itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec
facilis pede conlato uideretur pugna , iussu legatorum collecta
humi pila , quae strata inter duas acies iacebant , atque
in testudinem hostium coniecta ;
10.29.7quibus plerisque in scuta
uerutisque raris in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut
magna pars integris corporibus attoniti conciderent . haec
in sinistro cornu Romanorum fortuna uariauerat .
Fabius in dextro primo , ut ante dictum est , cunctando
extraxerat diem ; dein , postquam nec clamor hostium nec
impetus nec tela missa eandem uim habere uisa ,
10.29.9praefectis
equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas , ut
signo dato in transuersos quanto maximo possent impetu
incurrerent , sensim suos signa inferre iussit et commouere
hostem .
postquam non resisti uidit et haud dubiam lassitudinem
esse , tum collectis omnibus subsidiis , quae ad id
tempus reseruauerat , et legiones concitauit et signum ad
inuadendos hostes equitibus dedit .
nec sustinuerunt Samnites
impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in
dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur :
10.29.12Galli
testudine facta conferti stabant . tum Fabius audita morte
collegae Campanorum alam , quingentos fere equites , excedere
acie iubet et circumuectos ab tergo Gallicam inuadere
aciem ;
10.29.13tertiae deinde legionis subsequi principes et , qua
turbatum agmen hostium uiderent impetu equitum , instare
ac territos caedere .
ipse aedem Ioui Uictori spoliaque
hostium cum uouisset , ad castra Samnitium perrexit , quo
multitudo omnis consternata agebatur .
10.29.8
10.29.10
10.29.11
10.29.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.28.18 | Liv. 10.29.9 (English) | >>Liv. 10.29.19 |