10.3.4Aemilium Paulum.—id magis credo quam Q. Fabium ea
aetate atque eis honoribus Ualerio subiectum; ceterum ex
10.3.5Maximi cognomine ortum errorem haud abnuerim.—profectus
dictator cum exercitu proelio uno Marsos fundit.
compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam,
Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis
Marsis foedus restituit.
10.3.6tum in Etruscos uersum bellum;
et, cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus
Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex
10.3.7insidiis circumuenitur signisque aliquot amissis foeda militum
caede ac fuga in castra est compulsus.—qui terror non
eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen
suum aequauit,
10.3.8tum maxime bellicis laudibus, sed etiam
quod memor Papirianae saeuitiae nunquam ut dictatoris
iniussu dimicaret adduci potuisset.
ch. 4
10.4.1
nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem
exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum,
custodiae in portis,
10.4.2uigiliae uicatim exactae, arma, tela in
muros congesta.
10.4.3omnibus iunioribus sacramento adactis
dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et
composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum
redacta,
10.4.4cohortes quae signa amiserant extra uallum sine
tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo
maturius ignominia aboleretur.
10.4.5itaque confestim castra
inde in agrum Rusellanum promouit.
10.4.6eo et hostes secuti,
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine
uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter
experti erant, hostem temptant.