Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.29.17 | Liv. 10.30.8 (English) | >>Liv. 10.31.8 |
10.30.5sed superiecere quidam augendo fidem ,
qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia , equitum
sex et quadraginta milia , mille carpentorum scripsere
fuisse , scilicet cum Umbris Tuscisque , quos et ipsos pugnae
adfuisse ;
10.30.6et ut Romanorum quoque augerent copias , L .
Uolumnium pro consule ducem consulibus exercitumque
eius legionibus consulum adiciunt .
in pluribus annalibus
duorum ea consulum propria uictoria est , Uolumnius in
Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum
montem compulsum , non deterritus iniquitate loci ,
fundit fugatque .
Q . Fabius Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio ,
suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac
Samnitibus triumphauit .
milites triumphantem secuti sunt .
celebrata inconditis militaribus non magis uictoria Q . Fabi
quam mors praeclara P . Deci est excitataque memoria parentis ,
aequata euentu publico priuatoque , filii laudibus .
data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae ,
praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda .
10.30.7
10.30.8
10.30.9
10.30.10
ch. 31
10.31.1
10.31.2
10.31.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.29.17 | Liv. 10.30.8 (English) | >>Liv. 10.31.8 |