Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.2 Liv. 10.31.12 (English) >>Liv. 10.32.7

10.31.9eo anno Q. Fabius Gurges consulis filius aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multauit; ex multaticio aere Ueneris aedem quae prope Circum est faciendam curauit.

10.31.10supersunt etiam nunc Samnitium bella, quae continua per quartum iam uolumen annumque sextum et quadragesimum a M. Ualerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus;

10.31.11et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiuerint tamen dura illa pectora uinci,

10.31.12proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant; imperatorem clarissimum gentis suae amiserant;

10.31.13socios belli, Etruscos, Umbros, Gallos, in eadem fortuna uidebant qua ipsi erant; nec suis nec externis uiribus iam stare poterant, tamen bello non abstinebant.

10.31.14adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et uinci quam non temptare uictoriam malebant.

10.31.15quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque quae gerentes non fatigauerunt?

ch. 32 10.32.1 Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta prouincia est,

10.32.2quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.

10.32.3Postumium ualetudo aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostesita enim placuerat patribusnondum egressos opprimeret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.2 Liv. 10.31.12 (English) >>Liv. 10.32.7

Powered by PhiloLogic