Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.4 Liv. 10.31.14 (English) >>Liv. 10.33.1

10.31.11et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc referam, quibus nequiuerint tamen dura illa pectora uinci,

10.31.12proximo anno Samnites in Sentinati agro, in Paelignis, ad Tifernum, Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi fuerant; imperatorem clarissimum gentis suae amiserant;

10.31.13socios belli, Etruscos, Umbros, Gallos, in eadem fortuna uidebant qua ipsi erant; nec suis nec externis uiribus iam stare poterant, tamen bello non abstinebant.

10.31.14adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et uinci quam non temptare uictoriam malebant.

10.31.15quinam sit ille quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque quae gerentes non fatigauerunt?

ch. 32 10.32.1 Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta prouincia est,

10.32.2quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.

10.32.3Postumium ualetudo aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostesita enim placuerat patribusnondum egressos opprimeret.

10.32.4uelut ex composito ibi obuium habuere hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.

10.32.5cum castra castris conlata essent, quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunttantum desperatio ultima temeritatis facitcastra Romana oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino uanum fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.4 Liv. 10.31.14 (English) >>Liv. 10.33.1

Powered by PhiloLogic