Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.11 Liv. 10.32.6 (English) >>Liv. 10.33.8

10.32.3Postumium ualetudo aduersa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostesita enim placuerat patribusnondum egressos opprimeret.

10.32.4uelut ex composito ibi obuium habuere hostem, ubi et intrare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.

10.32.5cum castra castris conlata essent, quod uix Romanus totiens uictor auderet, ausi Samnites sunttantum desperatio ultima temeritatis facitcastra Romana oppugnare, et quamquam non uenit ad finem tam audax inceptum, tamen haud omnino uanum fuit.

10.32.6nebula erat ad multum diei densa adeo ut lucis usum eriperet non prospectu modo extra uallum adempto sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.

10.32.7hac uelut latebra insidiarum freti Samnites uixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem uigilias perueniunt.

10.32.8improuiso oppressis nec animi satis ad resistendum nec uirium fuit. ab tergo castrorum decumana porta impetus factus;

10.32.9itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.

ch. 33 10.33.1 consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali uia inducit.

10.33.2uixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest.

10.33.3cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt; inde, cum consul uociferaretur expulsine extra uallum castra deinde sua oppugnaturi essent [rogitans],



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.31.11 Liv. 10.32.6 (English) >>Liv. 10.33.8

Powered by PhiloLogic