10.33.8quarum rerum fama, tumultuosior
etiam quam res erant, perlata Romam coegit L. Postumium
consulem uixdum ualidum proficisci ex urbe.
10.33.9prius tamen
quam exiret militibus edicto Soram iussis conuenire ipse
aedem Uictoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia
faciendam curauerat, dedicauit.
10.33.10ita ad exercitum profectus,
ab Sora in Samnium ad castra collegae perrexit. inde postquam
Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt,
diuersi consules ad uastandos agros urbesque oppugnandas
discedunt.
ch. 34
10.34.1
Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque
impetu,
10.34.2dein postquam ea parum procedebant opere ac
uineis demum iniunctis muro cepit. ibi capta iam urbe ab
hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus
urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur
oppido Romanus.
10.34.3Samnitium caesi tria milia ducenti, capti
quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.
10.34.4inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus
rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam
portam silentio excesserunt.
10.34.5igitur, simul aduenit consul,
primo ita compositus instructusque moenibus successit,
tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret;
10.34.6deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in
turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia
militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus
rueret;
10.34.7duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare
moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam
alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt
itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae.