Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.33.6 | Liv. 10.34.5 (English) | >>Liv. 10.34.14 |
10.34.1
Postumius Milioniam oppugnare adortus ui primo atque
impetu ,
10.34.2dein postquam ea parum procedebant opere ac
uineis demum iniunctis muro cepit . ibi capta iam urbe ab
hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus
urbis diu incerto euentu pugnatum est ; postremo potitur
oppido Romanus .
Samnitium caesi tria milia ducenti , capti
quattuor milia septingenti praeter praedam aliam .
inde Feritrum ductae legiones , unde oppidani cum omnibus
rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam
portam silentio excesserunt .
igitur , simul aduenit consul ,
primo ita compositus instructusque moenibus successit ,
tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret ;
10.34.6deinde , ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in
turribus ac muris uidit , auidum inuadendi deserta moenia
militem detinet , ne quam occultam in fraudem incautus
rueret ;
10.34.7duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare
moenia atque explorare omnia iubet . equites portam unam
alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt
itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae .
adequitant
deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus
peruiam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe ;
solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus
uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna
relictarum passim .
his auditis consul ad eam partem urbis
quam adierant equites circumducit agmen . constitutis haud
procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et
modicum spatium progressos tres manere eodem loco si
tuta uideantur , duos explorata ad se referre .
10.34.3
10.34.4
10.34.5
10.34.8
10.34.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.33.6 | Liv. 10.34.5 (English) | >>Liv. 10.34.14 |