Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.33.6 Liv. 10.34.6 (English) >>Liv. 10.34.14

10.34.2dein postquam ea parum procedebant opere ac uineis demum iniunctis muro cepit. ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octauam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto euentu pugnatum est; postremo potitur oppido Romanus.

10.34.3Samnitium caesi tria milia ducenti, capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.

10.34.4inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus suis quae ferri agique potuerunt nocte per auersam portam silentio excesserunt.

10.34.5igitur, simul aduenit consul, primo ita compositus instructusque moenibus successit, tamquam idem quod ad Milioniam fuerat certaminis foret;

10.34.6deinde, ut silentium uastum in urbe nec arma nec uiros in turribus ac muris uidit, auidum inuadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;

10.34.7duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis uestigia nocturnae hostium fugae.

10.34.8adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus peruiam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus uestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.

10.34.9his auditis consul ad eam partem urbis quam adierant equites circumducit agmen. constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium progressos tres manere eodem loco si tuta uideantur, duos explorata ad se referre.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.33.6 Liv. 10.34.6 (English) >>Liv. 10.34.14

Powered by PhiloLogic