Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.35.2 | Liv. 10.35.11 (English) | >>Liv. 10.36.3 |
10.35.7si ante lucem ad castra
uentum foret , tantum pauoris fuisse ut relicturi signa
fuerint ; nunc pudore a fuga contineri , alioqui pro uictis esse .
quae ubi consul accepit , sibimet ipsi circumeundos adloquendosque
milites ratus , ut ad quosque uenerat , cunctantes
arma capere increpabat :
10.35.9quid cessarent tergiuersarenturque ?
hostem in castra uenturum nisi illi extra castra
exissent , et pro tentoriis suis pugnaturos si pro uallo nollent .
armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse ; qui nudus
atque inermis hostem maneat , ei aut mortem aut seruitutem
patiendam .
haec iurganti increpantique respondebant confectos
se pugna hesterna esse ; nec uirium quicquam nec
sanguinis superesse ; maiorem multitudinem hostium apparere
quam pridie fuerit .
inter haec appropinquabat agmen ;
et iam breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum
portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra
circumuallaturi sint .
tunc enimuero consul indignum
facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque
ab ignauissimo accipi hoste .
etiamne circumsedebimur '
inquit 'in castris , ut fame potius per ignominiam quam ferro ,
si necesse est , per uirtutem moriamur ?' facerent —quod di
bene uerterent —quod se dignum quisque ducerent ;
10.35.15consulem
M . Atilium uel solum , si nemo alius sequatur , iturum
aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius
quam circumuallari castra Romana uideat .
dicta consulis
legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones
primorum ordinum approbauere .
tum pudore uictus miles segniter arma capit , segniter
e castris egreditur longo agmine nec continenti ; maesti ac
prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo
certiorem .
10.35.8
10.35.10
10.35.11
10.35.12
10.35.13
10.35.14'
10.35.16
10.35.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.35.2 | Liv. 10.35.11 (English) | >>Liv. 10.36.3 |