Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.35.4 | Liv. 10.35.14 (English) | >>Liv. 10.36.4 |
10.35.10armatis ac dimicantibus dubiam uictoriam esse ; qui nudus
atque inermis hostem maneat , ei aut mortem aut seruitutem
patiendam .
haec iurganti increpantique respondebant confectos
se pugna hesterna esse ; nec uirium quicquam nec
sanguinis superesse ; maiorem multitudinem hostium apparere
quam pridie fuerit .
inter haec appropinquabat agmen ;
et iam breuiore interuallo certiora intuentes uallum secum
portare Samnitem adfirmant nec dubium esse quin castra
circumuallaturi sint .
tunc enimuero consul indignum
facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque
ab ignauissimo accipi hoste .
etiamne circumsedebimur '
inquit 'in castris , ut fame potius per ignominiam quam ferro ,
si necesse est , per uirtutem moriamur ?' facerent —quod di
bene uerterent —quod se dignum quisque ducerent ;
10.35.15consulem
M . Atilium uel solum , si nemo alius sequatur , iturum
aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius
quam circumuallari castra Romana uideat .
dicta consulis
legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones
primorum ordinum approbauere .
tum pudore uictus miles segniter arma capit , segniter
e castris egreditur longo agmine nec continenti ; maesti ac
prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo
certiorem .
itaque simul conspecta sunt Romana signa ,
extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fremitus
perfertur exire , id quod timuerint , ad impediendum
iter Romanos ;
10.35.19nullam inde ne fugae quidem patere uiam ;
illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora
eorum euadendum .
10.35.11
10.35.12
10.35.13
10.35.14'
10.35.16
10.35.17
10.35.18
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.35.4 | Liv. 10.35.14 (English) | >>Liv. 10.36.4 |