Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.35.7 Liv. 10.35.17 (English) >>Liv. 10.36.7

10.35.13tunc enimuero consul indignum facinus esse uociferari tantam contumeliam ignominiamque ab ignauissimo accipi hoste.

10.35.14'etiamne circumsedebimur' inquit 'in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per uirtutem moriamur?' facerentquod di bene uerterentquod se dignum quisque ducerent;

10.35.15consulem M. Atilium uel solum, si nemo alius sequatur, iturum aduersus hostes casurumque inter signa Samnitium potius quam circumuallari castra Romana uideat.

10.35.16dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum approbauere.

10.35.17tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo certiorem.

10.35.18itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fremitus perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;

10.35.19nullam inde ne fugae quidem patere uiam; illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora eorum euadendum.

ch. 36 10.36.1 in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus instruunt aciem.

10.36.2iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor inciperet.

10.36.3neutris animus est ad pugnandum, diuersique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua sponte inter inuitos tergiuersantesque segnis pugna clamore incerto atque impari coepit; nec uestigio quisquam mouebatur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.35.7 Liv. 10.35.17 (English) >>Liv. 10.36.7

Powered by PhiloLogic