Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.34.8 Liv. 10.35.3 (English) >>Liv. 10.35.13

10.34.14dictis captiuorum fides exstitit; desertis oppidis consul potitur.

ch. 35 10.35.1 alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad Luceriam duceret legiones quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obuius fuit.

10.35.2ibi ira uires aequauit; proelium uarium et anceps fuit, tristius tamen euentu Romanis, et quia insueti erant uinci et quia digredientes magis quam in ipso certamine senserunt quantum in sua parte plus uolnerum ac caedis fuisset.

10.35.3itaque is terror in castris ortus, qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; tum quoque sollicita nox fuit iam inuasurum castra Samnitem credentibus aut prima luce cum uictoribus conserendas manus.

10.35.4minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi primum inluxit, abire sine certamine cupiunt. sed uia una et ea ipsa praeter hostes erat; qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.

10.35.5consul arma capere milites iubet et sequi se extra uallum; legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est.

10.35.6omnes adfirmant se quidem omnia facturos sed militum iacere animos; tota nocte inter uolnera et gemitus morientium uigilatum esse;

10.35.7si ante lucem ad castra uentum foret, tantum pauoris fuisse ut relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui pro uictis esse.

10.35.8quae ubi consul accepit, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque milites ratus, ut ad quosque uenerat, cunctantes arma capere increpabat:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.34.8 Liv. 10.35.3 (English) >>Liv. 10.35.13

Powered by PhiloLogic