10.35.17tum pudore uictus miles segniter arma capit, segniter
e castris egreditur longo agmine nec continenti; maesti ac
prope uicti procedunt aduersus hostem nec spe nec animo
certiorem.
10.35.18itaque simul conspecta sunt Romana signa,
extemplo a primo Samnitium agmine ad nouissimum fremitus
perfertur exire, id quod timuerint, ad impediendum
iter Romanos;
10.35.19nullam inde ne fugae quidem patere uiam;
illo loco aut cadendum esse aut stratis hostibus per corpora
eorum euadendum.
ch. 36
10.36.1
in medium sarcinas coniciunt; armati
suis quisque ordinibus instruunt aciem.
10.36.2iam exiguum inter
duas acies erat spatium, et stabant exspectantes, dum ab
hostibus prius impetus, prius clamor inciperet.
10.36.3neutris
animus est ad pugnandum, diuersique integri atque intacti
abissent, ni cedenti instaturum alterum timuissent. sua
sponte inter inuitos tergiuersantesque segnis pugna clamore
incerto atque impari coepit; nec uestigio quisquam mouebatur.
10.36.4tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas
turmas extra ordinem immisit; quorum cum plerique
delapsi ex equis essent, et alii turbati et a Samnitium acie
ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab
Romanis procursum est.
10.36.5inde paulum inritata pugna est;
sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites
et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis
proculcauit. hinc fuga coepta totam auertit aciem Romanam;
10.36.6iamque in terga fugientium Samnites pugnabant, cum
consul equo praeuectus ad portam castrorum ac statione