Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.36.7 | Liv. 10.36.15 (English) | >>Liv. 10.37.5 |
10.36.12omnes undique
adnisi ad restituendam pugnam , duces , milites , peditum
equitumque uis . numen etiam deorum respexisse nomen
Romanum uisum ; adeo facile inclinata res repulsique a
castris hostes , mox etiam redacti ad eum locum in quo
commissa pugna erat .
ibi obiacente sarcinarum cumulo ,
quas coniecerant in medium , haesere impediti ; deinde , ne
diriperentur res , orbem armatorum sarcinis circumdant .
tum uero eos a fronte urgere pedites , ab tergo circumuecti
equites ; ita in medio caesi captique . captiuorum numerus
fuit septem milium octingentorum , qui omnes nudi sub
iugum missi ; caesos rettulere ad quattuor milia octingentos .
ne Romanis quidem laeta uictoria fuit ; recensente consule
biduo acceptam cladem amissorum militum numerus relatus
septem milium octingentorum .
dum haec in Apulia gerebantur , altero exercitu Samnites
Interamnam , coloniam Romanam , quae uia Latina est ,
occupare conati urbem non tenuerunt ;
10.36.17agros depopulati
cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum
colonosque captos agerent , in uictorem incidunt consulem
ab Luceria redeuntem nec praedam solum amittunt sed ipsi
longo atque impedito agmine incompositi caeduntur .
consul
Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque
reuocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa
Romam est profectus .
cui de triumpho agenti negatus
honos et ob amissa tot milia militum et quod captiuos sine
pactione sub iugum misisset .
10.36.13
10.36.14
10.36.15
10.36.16
10.36.18
10.36.19
ch. 37
10.37.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.36.7 | Liv. 10.36.15 (English) | >>Liv. 10.37.5 |