Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.36.12 Liv. 10.37.1 (English) >>Liv. 10.37.10

10.36.17agros depopulati cum praedam aliam inde mixtam hominum atque pecudum colonosque captos agerent, in uictorem incidunt consulem ab Luceria redeuntem nec praedam solum amittunt sed ipsi longo atque impedito agmine incompositi caeduntur.

10.36.18consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque reuocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa Romam est profectus.

10.36.19cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia militum et quod captiuos sine pactione sub iugum misisset.

ch. 37 10.37.1 consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, <in> Etruriam transducto exercitu, primum peruastauerat Uolsiniensem agrum;

10.37.2dein cum egressis ad tuendos fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis tutata est.

10.37.3in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa.

10.37.4pax tamen clarior maiorque quam bellum in Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes, Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;

10.37.5et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris in singulas ciuitates imposita.

10.37.6ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque alios quod tardius ab urbe exisset,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.36.12 Liv. 10.37.1 (English) >>Liv. 10.37.10

Powered by PhiloLogic