Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.37.5 Liv. 10.37.13 (English) >>Liv. 10.38.7

10.37.10iactata res ad populum est uocatusque eo consul cum M. Horatium L. Ualerium consules, C. Marcium Rutulum nuper, patrem eius qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum,

10.37.11ni sciret mancipia nobilium, tribunos plebis, legem impedituros; uoluntatem sibi ac fauorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura;

10.37.12posteroque die auxilio tribunorum plebis trium aduersus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphauit.

10.37.13et huius anni parum constans memoria est. Postumium auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus in Apulia fusum fugatumque saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse.

10.37.14Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitumsed ab utro consule non adiecitet ad Luceriam utrimque

10.37.15multos occisos inque ea pugna Iouis Statoris aedem uotam, ut Romulus ante uouerat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat;

10.37.16ceterum hoc demum anno ut aedem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem uoti damnata re publica in religionem uenit.

ch. 38 10.38.1 sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria, qua sua, et bellum ingens uictoriaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat.

10.38.2et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornauerant; et deorum etiam adhibuerunt opes ritu quodam sacramenti uetusto uelut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito noua lege,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.37.5 Liv. 10.37.13 (English) >>Liv. 10.38.7

Powered by PhiloLogic