10.36.18consul
Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas recipiendasque
reuocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa
Romam est profectus.
10.36.19cui de triumpho agenti negatus
honos et ob amissa tot milia militum et quod captiuos sine
pactione sub iugum misisset.
ch. 37
10.37.1
consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli
deerat, <in> Etruriam transducto exercitu, primum peruastauerat
Uolsiniensem agrum;
10.37.2dein cum egressis ad tuendos
fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia
octingenti Etruscorum caesi; ceteros propinquitas urbis
tutata est.
10.37.3in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi
non agri tantum uastati sed oppidum etiam expugnatum;
capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa
muros caesa.
10.37.4pax tamen clarior maiorque quam bellum in
Etruria eo anno fuerat parta est. tres ualidissimae urbes,
Etruriae capita, Uolsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;
10.37.5et uestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut
mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos
impetrauerunt. multa praesens quingentum milium aeris
in singulas ciuitates imposita.
10.37.6ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu
moris magis causa quam spe impetrandi petisset uideretque
alios quod tardius ab urbe exisset,
10.37.7alios quod iniussu senatus
ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim
collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque
negare triumphum,
10.37.8'non ita' inquit, 'patres conscripti,
uestrae maiestatis meminero ut me consulem esse obliuiscar.
eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis,
Samnio atque Etruria subactis, uictoria et pace parta
triumphabo.' ita senatum reliquit.