Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.38.2 | Liv. 10.38.12 (English) | >>Liv. 10.39.8 |
10.38.9admouebatur
altaribus magis ut uictima quam ut sacri particeps adigebaturque
iure iurando quae uisa auditaque in eo loco essent
non enuntiaturum .
iurare cogebant diro quodam carmine ,
in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composito ,
nisi isset in proelium quo imperatores duxissent et si aut
ipse ex acie fugisset aut si quem fugientem uidisset non
extemplo occidisset .
id primo quidam abnuentes iuraturos
se obtruncati circa altaria sunt ; iacentes deinde inter
stragem uictimarum documento ceteris fuere ne abnuerent .
primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis , decem
nominatis ab imperatore , eis dictum , ut uir uirum legerent
donec sedecim milium numerum confecissent . ea legio
linteata ab integumento consaepti , <in > quo sacrata nobilitas
erat , appellata est ; his arma insignia data et cristatae
galeae , ut inter ceteros eminerent .
paulo plus uiginti milium
alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec
apparatu linteatae legioni dispar . hic hominum numerus ,
quod roboris erat , <ad > Aquiloniam consedit .
10.38.10
10.38.11
10.38.12
10.38.13
ch. 39
10.39.1
10.39.2
10.39.3
10.39.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.38.2 | Liv. 10.38.12 (English) | >>Liv. 10.39.8 |