ch. 39
10.39.1
consules profecti ab urbe, prior Sp. Caruilius, cui ueteres
legiones, quas M. Atilius superioris anni consul in agro
Interamnati reliquerat, decretae erant.
10.39.2cum eis in Samnium
profectus, dum hostes operati superstitionibus concilia
secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus ui cepit.
10.39.3caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta
quattuor milia ducenti septuaginta.
10.39.4Papirius nouo exercitu—ita
enim decretum erat—scripto Duroniam urbem
expugnauit; minus quam collega cepit hominum, plus aliquanto
occidit; praeda opulenta utrobique est parta.
10.39.5inde
peruagati Samnium consules maxime depopulato Atinate
agro, Caruilius ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi
summa rei Samnitium erat, peruenit.
10.39.6ibi aliquamdiu nec
cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum; lacessendo
quietos, resistentibus cedendo, comminandoque magis quam
inferendo pugnam dies absumebatur.
10.39.7quodcum<que Comini>
inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam
paruarum euentus proferebatur in dies. altera Romana
castra [quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis
collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus; intentiorque
Caruilius, quo in maiore discrimine res uertebatur,
in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat.
10.39.8L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus,
nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die,
si per auspicia liceret, confligere cum hoste;
10.39.9opus esse et
illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare, ne
quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.
10.39.10diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte
rediit approbare collegam consulta referens.
10.39.11Papirius nuntio
misso extemplo contionem habuit; multa de uniuerso genere
belli, multa de praesenti hostium apparatu, uana magis
specie quam efficaci ad euentum, disseruit:
10.39.12non enim cristas
uolnera facere; et per picta atque aurata scuta transire
Romanum pilum et candore tunicarum fulgentem aciem ubi
res ferro geratur cruentari.
10.39.13auream olim atque argenteam
Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque
ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse.
10.39.14datum
hoc forsan nomini familiaeque suae ut aduersus maximos
conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent
quae insignia publicis etiam locis decorandis essent
deos immortales adesse propter totiens petita foedera,
10.39.15totiens
rupta;
10.39.16tum si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli
unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro
mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum
irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes
deos,
10.39.17hinc iuris iurandi aduersus foedera suscepti exsecrationes
horrens, inuitus iurauerit, oderit sacramentum, uno
tempore deos, ciues, hostes metuat.