Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.7 Liv. 10.39.17 (English) >>Liv. 10.40.9

10.39.13auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse.

10.39.14datum hoc forsan nomini familiaeque suae ut aduersus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent deos immortales adesse propter totiens petita foedera,

10.39.15totiens rupta;

10.39.16tum si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos,

10.39.17hinc iuris iurandi aduersus foedera suscepti exsecrationes horrens, inuitus iurauerit, oderit sacramentum, uno tempore deos, ciues, hostes metuat.

ch. 40 10.40.1 haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul diuinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei noctisque oderunt.

10.40.2tertia uigilia noctis iam relatis litteris a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium mittit.

10.40.3nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae; summi infimique aeque intenti erant;

10.40.4dux militum, miles ducis ardorem spectabat. is ardor omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus tripudium solistimum consuli nuntiauit.

10.40.5consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.7 Liv. 10.39.17 (English) >>Liv. 10.40.9

Powered by PhiloLogic