Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.38.11 | Liv. 10.39.6 (English) | >>Liv. 10.39.15 |
10.39.2cum eis in Samnium
profectus , dum hostes operati superstitionibus concilia
secreta agunt , Amiternum oppidum de Samnitibus ui cepit .
caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti , capta
quattuor milia ducenti septuaginta .
Papirius nouo exercitu —ita
enim decretum erat —scripto Duroniam urbem
expugnauit ; minus quam collega cepit hominum , plus aliquanto
occidit ; praeda opulenta utrobique est parta .
inde
peruagati Samnium consules maxime depopulato Atinate
agro , Caruilius ad Cominium , Papirius ad Aquiloniam , ubi
summa rei Samnitium erat , peruenit .
ibi aliquamdiu nec
cessatum ab armis est neque nauiter pugnatum ; lacessendo
quietos , resistentibus cedendo , comminandoque magis quam
inferendo pugnam dies absumebatur .
quodcum <que Comini >
inciperetur remittereturque , omnium rerum etiam
paruarum euentus proferebatur in dies . altera Romana
castra [quae ] uiginti milium spatio aberant , et absentis
collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus ; intentiorque
Caruilius , quo in maiore discrimine res uertebatur ,
in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat .
L . Papirius , iam per omnia ad dimicandum satis paratus ,
nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die ,
si per auspicia liceret , confligere cum hoste ;
10.39.9opus esse et
illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare , ne
quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda .
10.39.10diem ad proficiscendum nuntius habuit ; nocte
rediit approbare collegam consulta referens .
Papirius nuntio
misso extemplo contionem habuit ; multa de uniuerso genere
belli , multa de praesenti hostium apparatu , uana magis
specie quam efficaci ad euentum , disseruit :
10.39.3
10.39.4
10.39.5
10.39.6
10.39.7
10.39.8
10.39.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.38.11 | Liv. 10.39.6 (English) | >>Liv. 10.39.15 |