Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.1 Liv. 10.39.9 (English) >>Liv. 10.40.4

10.39.7quodcum<que Comini> inciperetur remittereturque, omnium rerum etiam paruarum euentus proferebatur in dies. altera Romana castra [quae] uiginti milium spatio aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis intererant rebus; intentiorque Caruilius, quo in maiore discrimine res uertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium quod obsidebat erat.

10.39.8L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;

10.39.9opus esse et illum quanta maxima ui posset Cominium oppugnare, ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam mittenda.

10.39.10diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit approbare collegam consulta referens.

10.39.11Papirius nuntio misso extemplo contionem habuit; multa de uniuerso genere belli, multa de praesenti hostium apparatu, uana magis specie quam efficaci ad euentum, disseruit:

10.39.12non enim cristas uolnera facere; et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum et candore tunicarum fulgentem aciem ubi res ferro geratur cruentari.

10.39.13auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora uictori hosti quam ipsis arma fuisse.

10.39.14datum hoc forsan nomini familiaeque suae ut aduersus maximos conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent quae insignia publicis etiam locis decorandis essent deos immortales adesse propter totiens petita foedera,

10.39.15totiens rupta;

10.39.16tum si qua coniectura mentis diuinae sit, nulli unquam exercitui fuisse infestiores quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus, ancipiti deum irae deuotus, hinc foederum cum Romanis ictorum testes deos,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.1 Liv. 10.39.9 (English) >>Liv. 10.40.4

Powered by PhiloLogic