Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.3.8 Liv. 10.4.11 (English) >>Liv. 10.5.7

10.4.8ad quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent.

10.4.9haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.

10.4.10cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit, 'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.'

10.4.11haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.

10.4.12uisa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.

ch. 5 10.5.1 nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos;

10.5.2sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et uix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.

10.5.3urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis festinantes uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.3.8 Liv. 10.4.11 (English) >>Liv. 10.5.7

Powered by PhiloLogic