10.3.8tum maxime bellicis laudibus, sed etiam
quod memor Papirianae saeuitiae nunquam ut dictatoris
iniussu dimicaret adduci potuisset.
ch. 4
10.4.1
nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem
exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum,
custodiae in portis,
10.4.2uigiliae uicatim exactae, arma, tela in
muros congesta.
10.4.3omnibus iunioribus sacramento adactis
dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et
composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum
redacta,
10.4.4cohortes quae signa amiserant extra uallum sine
tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo
maturius ignominia aboleretur.
10.4.5itaque confestim castra
inde in agrum Rusellanum promouit.
10.4.6eo et hostes secuti,
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine
uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter
experti erant, hostem temptant.
10.4.7tecta semiruta uici per
uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum
aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii
Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum.
10.4.8ad
quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione,
pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat
alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid
cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent.
10.4.9haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per
omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen
iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere
animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.