Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.3.5 | Liv. 10.4.7 (English) | >>Liv. 10.5.4 |
10.4.3omnibus iunioribus sacramento adactis
dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et
composita magistri equitum cura , castra in tutiorem locum
redacta ,
10.4.4cohortes quae signa amiserant extra uallum sine
tentoriis destitutas inuenit , exercitum auidum pugnae , quo
maturius ignominia aboleretur .
itaque confestim castra
inde in agrum Rusellanum promouit .
eo et hostes secuti ,
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine
uirium spem habebant , tamen insidiis quoque , quas feliciter
experti erant , hostem temptant .
tecta semiruta uici per
uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum
aberant . ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii
Romani , cui praeerat Cn . Fuluius legatus , propulsum .
ad
quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione ,
pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat
alios , cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes , quid
cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent .
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per
omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen
iniussu mouere auderent , iubet peritos linguae attendere
animum , pastorum sermo agresti an urbano propior esset .
cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem
cultiora quam pastoralia esse , 'ite igitur , dicite ' inquit ,
'detegant nequiquam conditas insidias : omnia scire Romanum
nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse .'
10.4.11haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis
perlata , consurrectum repente ex latebris est et in patentem
ad conspectum undique campum prolata signa .
10.4.5
10.4.6
10.4.7
10.4.8
10.4.9
10.4.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.3.5 | Liv. 10.4.7 (English) | >>Liv. 10.5.4 |