Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.40.6 Liv. 10.40.14 (English) >>Liv. 10.41.8

10.40.11cui ille: 'tu quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo

10.40.12Romano exercituique egregium auspicium est.' centurionibus deinde imperauit uti pullarios inter prima signa constituerent. promouent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset.

10.40.13priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit;

10.40.14'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicentem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.

ch. 41 10.41.1 proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis. Romanos ira, spes, ardor certaminis auidos hostium sanguinis in proelium rapit; Samnitium magnam partem necessitas ac religio inuitos magis resistere quam inferre pugnam cogit;

10.41.2nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per aliquot iam annos uinci adsueti, ni potentior alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.

10.41.3quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum; iis uinculis fugae obstricti stabant ciuem magis quam hostem timentes.

10.41.4instare Romanus a cornu utroque, a media acie et caedere deorum hominumque attonitos metu; repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur a fuga.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.40.6 Liv. 10.40.14 (English) >>Liv. 10.41.8

Powered by PhiloLogic