Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.17 Liv. 10.40.9 (English) >>Liv. 10.41.3

10.40.6exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitiumquadringenariae ferme erantCominium profectas. quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius proferri iubet.

10.40.7subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et <T.>

10.40.8Trebonium, praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum <tribus> cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset motu pulueris se ostendere.

10.40.9dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiauerunt.

10.40.10iuuenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid incompertum deferret ad consulem detulit.

10.40.11cui ille: 'tu quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo

10.40.12Romano exercituique egregium auspicium est.' centurionibus deinde imperauit uti pullarios inter prima signa constituerent. promouent et Samnites signa; insequitur acies ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum esset.

10.40.13priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit;

10.40.14'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicentem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.39.17 Liv. 10.40.9 (English) >>Liv. 10.41.3

Powered by PhiloLogic