10.40.12Romano exercituique egregium auspicium est.' centurionibus
deinde imperauit uti pullarios inter prima signa constituerent.
promouent et Samnites signa; insequitur acies
ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum
esset.
10.40.13priusquam clamor tolleretur concurrereturque,
emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod
ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit;
10.40.14'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicentem
coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul,
adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes interfuisse
deos, signa canere et clamorem tolli iussit.
ch. 41
10.41.1
proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis.
Romanos ira, spes, ardor certaminis auidos hostium sanguinis
in proelium rapit; Samnitium magnam partem necessitas
ac religio inuitos magis resistere quam inferre pugnam
cogit;
10.41.2nec sustinuissent primum clamorem atque impetum
Romanorum, per aliquot iam annos uinci adsueti, ni potentior
alius metus insidens pectoribus a fuga retineret.
10.41.3quippe in
oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes
et promiscua hominum pecudumque strages et
respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio
ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
iis uinculis fugae obstricti stabant ciuem magis
quam hostem timentes.
10.41.4instare Romanus a cornu utroque,
a media acie et caedere deorum hominumque attonitos
metu; repugnatur segniter, ut ab iis quos timor moraretur
a fuga.
10.41.5iam prope ad signa caedes peruenerat, cum ex transuerso
puluis uelut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp.
Nautius—Octauium Maecium quidam eum tradunt—dux
alaribus cohortibus erat;